Latin
PALATII PERSEPOLI IANVI RUDERA
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 334-2
Unproofread scanNot analysed yet
PALATII PERSEPOLI IANVI RUDERA bus omnino, quatuorve, rarò pluribus absolverentur. Quibus accedit anaglyptarum sculptura ubique elegans variorum emblematum &historiarum, de rebus aeque sacris ac profanis; In quam vero venustatis partem cum non aequè potuisset temporum malitia dentes exerere, quòd marmor esset omni silice durius, accidit non multis retro annis, ut quidam archisatrapa Sjirasensis, homo perditus &cum Herost. aeternùm tacendus, missis latomis, plerasque figuras deturparet, praesertim personarum facies, manus &quicquid maximum redoleret artificium: ita, cui hostes &tot seculorum injuriae pepercerant, abolere malitiosè conatus.