Latin
PALATII PERSEPOLI IANVI RUDERA
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 342
Unproofread scanNot analysed yet
Figura omnibus non est eadem; nam anteriores, quas ad projecturam conspicio, &quae his in serie respondent, Columnae classis mediae, ad unum typum fictae sunt, plane cum columnis structurae praecedentis primae, scapis donatae striatis, &in fastigio extuberantibus anaglypticae artis sculpturis variè decoratis. Ab his non abludunt Columnae classis vicinae, quae orientem spectat, nisi quòd calathi decore careant. Occidentalis ciassis Columnas obtinet laeves &sine ornatu, praeterquam quòd in fastigiis quaedam bajulent fragmenta bestiarum, quas, ob altitudinem &quod tempestate vitiatae sint, agnoscere non potui; saltem leonini unum, aliud bovini pectoris mihi visum est. Pro columnarum varietate triplex spectatur forma basium; una quadrata &valde Gothica; duae verò rotundae, quarum prior praeter nitidam superficiem nihil habet artificii, altera foliis liliaceis in seriem desuper pendentibus per anaglypticen decoratur. Scapi, sive striati, sive laeves, cylindraceam &aequalem ubique rotunditatem exhibent, crassitiem verò tantam, quae complexum trium fere orgyiarum impleat. Ipsam metiri altitudinem non licuit, nisi per conjecturam; quâ spondere ausim in pleris que longitudinem quindecim orgyiarum, minorem in iis, quae fastigii jacturam passae sunt. Ut Columnarum omnium priscus ordo, ac superstitum situs cognoscatur, planographica Tabula inspicienda est: in quâ orbiculi punctis consignati notant columnarum prolapsarum loca, bases vel vestigia: orbiculi integri cruce insigniti, columnas striatas cum fastigii sculpturis operose elaboratis; orbiculi unicâ virgulâ divisi, columnas striatas sine alio ornatu; orbiculi in centro punctati, columnas laeves, omni ornatu carentes. Tesserulae notant marmorea parietum vestiventigia; lineolae parallelae cuniculum sub pavimento, qui olim pro aquae ductu servivisse videtur. Sequitur Structura III.