Latin
PALATII PERSEPOLI IANVI RUDERA
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 343
Unproofread scanNot analysed yet
Describendae in australi tractu duae restant Structurae: verùm, ut praeveniremus confusioni, visum est ad hanc priùs deflectere stylo-mesaulio &monti interpositam, ac reliquorum omnium maximam illustrissimamque; quanquam ejus ac ceterarum, quae sequuntur, reliquiae consistant solummodo in Portarum magnificis postibus, iisdemque, per inter valla aliquot pedum, insertis quibusdam saxis praegrandibus, ex quorum serie muros &magnitudinem conclavium colligimus. Praesentis Structurae (quae distat à priori sexaginta passus) quadrata aequilatera figura est; area interior in utramque dimensionem octoginta quinque passus expansa, ubique plana &inanis, nisi quòd hinc inde ex solo promineant striatae quaedam particulae columnarum, quibus lacunar suffultum fuisse conjicimus. Singuli parietes, sive muri, duas ostentant portas praegrandes, quinque ferè orgyiarum altitudinis, ex saxis omnino octo, vel paucioribus, constructae. Has in boreali latere intercipiunt tres portae minores, ex tribus factae lapidibus, sesquiorgyiam altae; quarum in ceteris parietibus locum supplent marmora in ostii, vel veriùs in repositorii, speciem efformata, ita ut praedictis figurâ, situ &magnitudine respondeant. Portarum (majorum) postes latitudinem referunt quinque passuum, crassitiem duorum, communem cum ceteris parietum ruderibus. Superficies ubique figuris elevatis pereleganter exsculpta est, exemplar insigne sistens, ex quo antiquissimorum temporum artificium, geniumque artis perspicias. Dolenda verò est tyrannis tam sceleratae manûs, quae deturpavit imaginum partes praecipuas, tum seculorum invidia, quae pleraque superliminaria, &postium quoque partes, pessumdedit, ab accolis deinde in privatos usus successivè ablata.