Latin
36
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 36
Unproofread scanNot analysed yet
Inferuntur quoque sacrata Coronationi Insignia, videlicet Sella quadrupes sine loricâ, ex auro solido fabricata, pedata, ad mensae altitudinem, quae Thronum designabat. Tädsji tomàr i. e. Cidaris, seu Pileus Regius, pro Corona serviens; Acinaces cum Zonâ, qua femori alligetur, &Pugio fasciae ventris à dextro latere inserendus: omnia auro margaritis, gemmis micantia. Ajunt, diademata, quibus Insignia fulgebant, à gnaris gemmariis aestimata, superare pretium centies mille Tomanorum: Tomanus autem unus aequivalet Joachimicis, sive argenti unciis, septendecim: Ingruente minutâ auspicati, quod exspectabant, temporis, Princeps nutu monitus, cum universitate praesentium consurgit. Tum Legatus ex thoracis sinu educit literas à Senatu missas; quas reverenter osculatus, id est, ori &fronti admoras, Serenissimo Candidato exhibet. Is digito contactas, reddit publicè praelegendas, eum in finem, ut praesentibus, &toti propediem innotescat subditorum orbi, filium se natu majorem, haeredem legitimum, unanimi Procerum consensu, suffragantibus Diis, Gentiumque juribus, Paternae Majestatis fastigium conscendere. Praelectione factâ, Religionis Antistes ceremonias orditur; primò omnium Summum Numen, omnis potestatis ac bonitatis fontem, ardenter supplicans, ut saera hujus Actûs fausta ac felicia esse jubeat; dehinc grates agens Beneficentiae &incomprehensibili Providentiae Divinae, quae vastum Persarum Imperium digno Rectore desiu luu qun tum volieris, tum entum rulg. nem finiens consecratione praesentium Regni Insignium, quae in atrii pavimento jacebant reposita. Hinc Candidatum adortus, Acinacem sinistro Ejus femori alligat; Pugionem ventris fasciae ad dextram inserit; Coronam, sive Pileum Regalem, detracto priùs velamento, raso capiti imponit, ad singulas Insignium collationes, singulares preces &dicta ex Corano recitans.