Latin
35
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 35
Unproofread scanNot analysed yet
supremum; utrinque ad parietem Praefectus, cum ceteris à Senatu delegatis, decenti seriè consident. Astrologi summae domûs pavimentum (pro ut aedium plana structura est) ascendunt, ut directis in coelum dioptris, stellarum distantias metiantur, &influxuum rationes subducant accuratissimas. Mire calculationum fumis se macerant hi artifices; quia praeter septem visibiles Planetas, in Zodiaco ingenii sui rotantur octo insuper Planetae invisibiles, quos linguâ Tartaricâ, sive Turcicâ (inventori vernaculâ) vocant Sekkis Jalduus. Hos infaustos mortalium generi esse, &,si conspirent, exitiosos asserunt; velocique adeo cursu gaudere, ut alii uno circiter die naturali citiùs, tardiùs alii, motum proprium absolvant. Ex quâ celeritate, quot aspectuum &influentiarum varietates, atque inde calculantibus difficultates enasci possint, quis non intelligit? Existentiam neganti mihi dixerunt Astrologi: ipsum Ptolomaeum earum fecisse mentionem, motus &virtutes tamen siluisse. Post semihorae impeniam descendens in Conielsum Magus? 7 triginta minutis auspicatissimum Regiae Coronationi tempus orsurum, indicat. Quo auditô, mittuntur illico, qui spiritualium id temporis Antistitem Sjeich el Istàm accersant, cujus erat Coronationis defungi ceremoniis: tum, qui Civitatis Directorem Wasur, &ceteros pariter invitent demorantes in metropoli Principes, quorum praesentiâ Actum decorari decebat.