Latin
RELATIO
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 367
Unproofread scanNot analysed yet
nio earum vigori singulariter favente. Densissimis enim consitae ordinibus ubique ad jactûs sclopi altitudinem aequali citoque incremento exsurgunt, servatâ rectissimi stemmatis, comaeque intra turbinatam legem pertinaci decore. Audeo affirmare, nusquam terrarum exstare, vel tantam uno loco Cupressorum multitudinem, vel tam alto fastigio, tam laeto &concordi elegantiâ luxuriantium. Unicum illud suburbium, quod laudatissimus quondam Gubernator &Princeps Imam Culi chaan in tractu terrae Musalla dicto, ad ideam Tsjarbachi Isphahanensis condidit, &ab asperrimi montis hiatu, per quem urbem ingredimur, ad usque basilicam Sjah Myr Hamseh produxit, luculentum laudatae pulchritudinis argumentum objicit advenis viatoribus: qui per sabulosas solitudines toto die luctati, dum inopinato Elysium hunc portum conspiciunt, non possunt quin verbis &votis in ri Allab ekber, i. e. sit laus Deo! erumpant. Ex quo etiam hae fauces Tenσi allab ekber, id est, pylarum laudis Dei, nomen sortitae sunt. In harum constituti portâ, magnificâ &ad solam pompam extructâ, urbis nullibi clausae, nullibi munitionibus septae, omnem uno ictu terrae Musallâ, &penè totius urbis Majestatem capimus, strepentes per mediam viae Regiae longitudinem aquarum cristallos, ninc inde cisternis interceptos, hinc inde vario lusu &arte tripudiantes audimus; tot desuper intuemur Cupressorum densas series, cum ad viae latera, tum per viridariorum margines consitas, quae velut hastatas satellitum copias, &nescio qualem ineffabilis magnificentiae speciem imaginationi nostrae objiciunt; adspectu, quo nullum elegantiorem, collatis in unum studiis, ars &natura possunt efficere. Laudat hinc vena Persica Sjirasum, &imperii ocel. lum, delicium suum ¶disum vocat: in quem Dii ipsi sedem fixuri sint, si se ad cohabitandum mortalibus demissumilu in uus llennt. Pe libis deliceie, abomn avo quo floruit, doctorum tranquillos animos pellexêre, ut quas Musas in eâ locaverint Theologi, Philosophi &Poëtae praestantissimi. Ex quo etiam civitas laudem meruit, ut in libris &diplomatis, lal go Dari ilm, id est, habitatio scientiae appellari, &totius imperii Academia praedicari soleat.