Latin
RELATIO
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 368
Unproofread scanNot analysed yet
Testatur id multa seges sepulchralium, quae virorum ex omni aevo doctissimorum exuvias condunt; mille &unum recenset auctor Libri, qui inscribitur Hasaar we jek mesaar, i. e. mille &unum mesaulea: quoSjeich Chodsja Harum in numero sunt lol fès &ονττοῶν ἐχναν χὴὰ Sjeich Saadi Sirasi, duo Poëtarum ac Philosophorum praestantissima, dum viverent, lumina, scriptisque suis etiam apud exteros inclyta. Horum sepulchra brevi visitatione venerabimur, §. II Godsja Hafes, moralium in ligatâ scriptor venustissimus, sed perquam difficilis est, qui saltem intelligi à doctis, nec ab his legi, nisi cum admiratione potest. Stylus concisus est &gravis, periodi sententiarum momenta sunt, verba ingenio &acumine referta, connexio facilis atque elegans, ut, qui voculam mutat vel demit, acumini, elegantiae, facilitati plagam inferat inemendabilem. Divino igitur spiritu ejus poëmata exarata ac mysterii plena creduntur; ex quibus superstitiosa gens eventus rerum dubiarum &consilia agendorum, praemissis ad Deum suspiriis, sciscitatur, pro oraculo excipiens periodum, in quam evoluto libro fortunà incidit, ex ejus affirmatione vel negatione agendae vel omittendae rei consilium repetens. Poëta igitur merito jure Orientis appellatur doctissimus, ipsique Homero eruditione ac gravitate venae comparandus; eo ramen fortunis superior ac longè felicior: quòd tranquillam suis Mulis sedem in sinu patrii emporim, &in ejus fundo suburbano Muselli, vel, ut vulgò pronunciant, Musallâ, requiem exuviis suis invenerit; non ex precario Jonsium aerario, sed ex propriis divitiis splendidę tumulatus.