Latin
RELATIO
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 369
Unproofread scanNot analysed yet
Caemeterium ejus quadratum est &spatiosum, rarâ Populo umbrosum; introitum utrinque leo ornat ex saxo fictus; murus lateritius affabrè factus est, venustatis partem capiens ex Cupresso ambientis horti. Solum lapidibus &diviti sepulchralium segete sternitur, eorum, qui sub vatis praesidio hîc tumulari desideraverant. Unâ donatur cisternâ, religiosae ablutioni dicatâ, quae aquam per cuniculum recipit. Intranti ex vicino horto, qui sepulturae legatus est, custos (a) mox occurrit, qui deducat in sepulchri areolam. Haec in quadratum cancellis cincta, praeter vatis nostri, tres tumbas claudit, unam Principis secularis, eli Aaa relquas diuus ilustrium theologorum, ejus dem vaus, dum viverent, discipulorum. Sedet hîc in cavaedio praelector, (b) Mola vel studiosus, &ex Corano, super quatuor defunctos, unâ opera verba recitat: quem penso defunctum excipit alter atque tertius, in subdiali requietorio (c), vel in conclavi vicino vices suas expectantes. Sepulchra in unam locata sunt seriem, parvo admodum spatio disjuncta: primum est Myrsae, sive praedicti Principis, alterum Poëtae nostri tertium &quartum theologorum Ali Sjirasi &Sahad Dekèh.