Latin
RELATIO
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 373
Unproofread scanNot analysed yet
Non satis admirabêre, quantâ cum animi delectatione otiosum vulgus in foris &officinis iuis, quin in ipsis Cofeae popinis (quae nostris tabernis cerevisiariis &vinariis respondent) scripta haec lectitent, &ex iis ingenii nectar capiat: dum considentium is, qui libro instructus est, epiphonema attentis sociis praelegit, mox librum claudit, ut meditandi silentium indulgeat; tum lectionem iterat, interpositâ subinde ad meditandum morâ, donec interveniat, quod lectionem interrumpat, vel dissolvat consessum. RELATIO VIII. Oenopocia Sjirasensis. pectatis antiquitatibus, Persepolim relinquerem, nisi etiam inclyta loci Ceres, adeo dives atque proma, Ccalamum adhuc invitaret. Ex floribus Rosam, ex fructibus Uvam, illam hortorum delicium, hanc vitam at que animam esse, nemo ignorat. Utramque loci genius progenerat uberrimam; non aequè tamen intra urbis pomoeria, quàm in propinquo &urbanae ditionis pago Kesseri Desit, vel ut vulgo vocatur, Mescidi Berdi, geminâ parasangâ versùs borea occidentem (N. QB) ad montium radicem posito; simul ac in toto, qui ab urbe ad pagum vergit, clivoso tractu, civium ac rusticorum vinetis undique conserto: cujus loci felicitati si fortassis quisquam alius comparari, vel situ jucundo, vel soli felicitate possit; utriusque tamen tum rosae, tum uvae praestantiâ &ubere proventu, nullus in orbe potest. Rosam uti Persia ex omnibus mundi partibus maximè copiosam ac suavè olentem gignit, ita Sjirasum ejusve pagus praelaudatus, prae ceteris Persiae provinciis, fert copiosissimam ac fragran tissimam: cujus aqua destillata per omnem Indiam, atque ipsius quoque Persiae provincias laboriosè divehitur, (vitris is PEu nonuus llens o) Hlac um conous lubus. cunque &conventibus amicorum ad luxum expetitur.