Latin
RELATIO
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 374
Unproofread scanNot analysed yet
Nam cum cinamomo &saccharo candido cocta, alternè cum Kabwà sorbillanda propinatur; eâdemque accedentes hospites, velut in grati adventûs symbolum, asperguntur: quae ipsa etiam aspersio ad mensae secundae expositionem iterari solet: nisi potiùs eam celebrare placeat cum Arâchi fidnèh, sive aquâ ex floribus Jasmini albi, Vitis, Aurantiorum, Liliorum &Oleae Bohemicae parata; sive etiam cum Arächi Büdmisk, quae ex Salicis Moscatae julis, coelestem prope odorem spirantibus, hîc loci copiosa elicitur. Odoris rosaceae suavitatem rasura ligni Santali auget, quam alii rosis destillandis addunt. Ex multo igitur usu, apud gentes abstemias, aqua haec superat vini pretium; ipsaeque rosae sat carè veneunt, nimirum unum man bohonen, non minùs uno, ut plurimùm duobus Mahmudi, i. e. dimidio imperiali. Singulare id habet Sjirasensis Rosa, ut in destillatione fundat pinguedinem butyro similem, quam Aettr gyl vocant. Oleum hoc auro contra carius est; cum nullius rei odor perinde gratus ac suavis sit. Ex quo pronum est judicare, rosam Florae Persepolitanae calidioris naturae esse. Nomen Rosa proprium non habet apud Persas, nisi generis O3– id est, Floris, quo ob excellentiam indigitatur. Vitis verò, quam praedicamus, non hîc, velut in Hyrcaniâ (Gilaan) suae naturae relinquitur, ut per terram &arborum fastigia se diffundat, neque in pergulas aliaque opera topiaria flectitur, ut saltem oculis serviat, sed omnis curta, i. e. pedata vel prostrata, &ad fructus ferendos accommodata est. Ejus species hôc solo coluntur variae, distinctae ratione fructuum, sive uvarum: quarum aliae ad effusionem, uti loquuntur, sive ad vinum fundendum cm expetntut, alte lntelcanies, nue est ilemeices. tae.