Latin
RELATIO
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 375
Unproofread scanNot analysed yet
Prioris generis sunt: Angüri Kismisj vel Kismisi: quae uvae sunt albae (anguur enim uvam sinificat) acinis minoribus, non modò ad effusionem, sed non minùs ad escam, ut exsiccentur, delectae. Exsiccatae in umbrâ, exponuntur inter obsonia mensae secundae; insolando arefactae immiscentur coquendae oryzae; (polò) acidulae enim sunt, &passularum Corinthiacarum vices praestant egregiè. Vitis ejus hîc copiosa colitur, aequè ac in Persiâ australi. Angutur Assi; uvae sunt nigrae, sive atro purpureae, acinis carnosis, ex quibus vinum exprimitur valdè rubicundum, saporis adstringentis &praestantissimum, verùm paucum, adeoque pretiosum, quod comparare audeam vino Gallico d’eremitage. Stirpes satis hîc frequentes germinant. Vino communissimo, quod majori copiâ elaboratur, &hinc passim avehitur, quinque uvarum species serviunt, eidem calcatorio unâ operâ ingerendae. Earum quatuor albae, sive fulvae, sunt: Besj, Gay Lauk, Muscalì &Kalatì dictae; quinta Samarcandi extrinsecus nigricat, succo interiori sanguineo. Postrema haec vino colorem tribuit subrubicundum; saturatiorem datura, si maori copiâ admisceas. Nomen sortita est à metropoli Usbeciae, unde stirpes primùm delatae fuerant. Hae quinque stirpes prae ceteris hîc coluntur, &ex coeli genio luxuVinum impertiuntur, quod Majestatis mensam riant. decorat, ac virtutis famâ omnem implet Asiam. Esculentae &ad expressionem rariùs expetitae sunt, quae vel succum fundunt aquosum &ignobilem, vel paucissimum &citra operae pretium. Sunt ex his duae species praecoces, quas Junius mensis parturit: una angitur Sjahoni, quae purpurea, altera anguur Attabekì, quae alba est. Sahebi rubellae sunt, racemis longiusculis, saporis delicati, uvis Kismisj &Assi praestantiâ &aestimatione aequales. Risji baba. i. e. barba senum, à mirâ racemorum longitudine dicta, ct quam duatum sere Pithamar um exlibent, ibe iune &pauci humoris, proinde potissimum esui dicatae. Fajelh prioribus haud multum dissimiles sunt, sed succi paucioris, proinde torculari nunquam subjiciendae. Mader betsjch, i. e. mater cum liberis: albae sunt, ex acinis mixtae majusculis &minutis, unde iis nomen. Angüri abì, i. e. uvae aquosae: magnae sunt &purpureae, acinis majusculis, humore aqueo &ignobili tumentibus, unde parciùs coluntur. Rehèb aliis Sorgèk, alteram prae se ferunt faciem à solari radio miniatam. Perpaucae sunt, subausterae &nullius aestimationis.