Latin
RELATIO IX
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 382
Unproofread scanNot analysed yet
Die decimâ septimâ (sic procurante servo meo, homine avaro &astutissimo) in comitatum adsciscimus agasones aliquot, qui nos per viam montanam deducant, breviorem quidem, quàm quâ camelis itur. Jumenta dactylis onerantur annotinis, illuc in quaestum servi transferendis, uno asinorum vacuo relicto, pro futuro insessu meo. Horâ eâdem, quâ heri, decedimus, &thermas Ginauenses praeter vecti, devenimus cum diluculo Diei decimi octavi ad xenodochium, in deserto positum &semidirutum, quod publicani eidem immorantes ab aqua ibidem stagnante vocabant Birkeh testèk, postpositis totâ nocte parasangis omnino quatuor per lapido sam &sterilem planitiem. Diem hîc exegi in ostiis fornicati aquarii, (birkèh vocant) quâ parte sol non irradiabatur. Ardentibus ventis, immane quantum hîc saevientibus, opposui lodiculam, in modum papilionis expansam quam subinde intus humectavi, ut continuò maderet: ita enim aër admirandâ proprietate algescit, &corpus contrariâ qualitate afficit. Accidit mihi, quia levi theristro induebar, ut, quam partem corporis lodix humida crebriùs attigerat, in eâ postridie omnis cuticula, quasi ustulata, abscederet. Eodem praesidio in reditu ceterisque excursibus ab aestuante aura, etiam jumentis insidens, feliciter me conservavi. Occidente sole dimoventes, pervadiValmus desnm Ebulosus, rus lililiuis, sine iidie oberrantibus uda, &ex sale in superficie concreto (quantum tenebrae prodebant) passim albicantia.