Latin
RELATIO IX
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 383
Unproofread scanNot analysed yet
Aqua pluvialis in angulo rupellae stagnans (locum Taradeer vocant) ut ut stercore jumentorum inquinata, nobis hîc potum praebuit, &novam hospitandi stationem, à priori duas saltem parasangas dissitam. Hîc diem, videlicet decimum nonum, postquam sub dio, &ob ventos ardentes &loci inhospitalem apricationem permolestè transegeramus, discessimus sextâ vespertinâ; perque salebrosam tellurem, plurimis intercisam rivulis, totâ nocte luctati, devenimus horâ tertiâ matutinà, Diei videlicet vigesimi, ad pagum Sia hù, parasangas non ampliùs quatuor supra dimidiam emensi. Obscura nox, quamvis accedentibus aspectum pagi praecluderet, non oberat tamen, quin ex longo intervallo auram, quae inde adspirabat, ex humore dulci plantisque viridantibus temperatam ac flagrantem, olfactu perceperimus. Plurimis enim palmetis, pomariis, hortisque frugiferis &perfluente rivo dulci ad voluptatem usque insigniter dotabatur; tametsi levidensi operâ ex frondibus saltem palmeis constructus. Amnes, quos in viâ vadavimus, muriaticam sapiunt salsedinem ad unum omnes; nec alveis decurrunt, sed superficiem lambunt sabulosae telluris; ultimus eorum pustei fijab, &aquarum, quas recipit, pluralitate, bisti tsjabar, &ex qualitate sua communi vocabulo rud choneh sjuur, i. e. salsum flumen dictus, rapidè versùs Sinum profluit, duobus Gamronô milliariis, non procul à pago Naglanagudâ, se exonerans. Vix dies aderat, cùm incolarum comitas rivum, aperto aggere, dimitteret per hortum, in quo me, explicatis sub umbraculo storeis, hospitari cognoverat. Ea enim est aquarum dulcium in regno conditio, ut per varios alveos, eam in rem eductos, in quoslibet hortos dimitti possint. Hîc, quòd esculentorum venesbils prae beretur copit, iglunos comstes mo nui, diem genialiter meo aere viverent; quod adeo illis cordi fuit, ut a coquinâ rursus divelli non paterentur ante crepusculum: quo ingruente, per lapidosam &inviam planitiem versùs montium jugum ferimur; &post unam &dimidiam parasangam intramus praeruptarum rupium fauces, incensis frondibus palmeis ob angustiam investigatas.