Latin
RELATIO IX
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 390
Unproofread scanNot analysed yet
Incolas triplex alit vitae genus: hortense, pecuarium &venatorium. In primo, maximum proventum Vites tribuunt, quae nullâ jutae culturâ, palmites per summa spargunt fastigia arborum; pari ubertate Juglandes luxuriant; Malis etiam Punicis, Armeniacis, Aurantiis &Cydoniis non minùs gratiosa tellus est; iniquior Pomis, Prunis, Palmis, Platanis &Cupressis, parce hîc crescentibus &tristiori vultu. Fructus suos pagis inferunt vicinis, cum dactylis, oryzâ, hordeo, tritico &eduliis quibus vis permutandos: Permutata grana in molâ suâ, quam intra fauces possident, comminuunt, excussamque farinam, unà cum uvis &nucibus juglandium, in distantiora loca venalem tergis asininis deferunt. Haec illis ex hortis mercimonia ac emolumenta sunt. In pecuario genere, usus eis praecipuus ex capris &ovibus: quibus pascendis graminosa patent fruticeta in fastigiis montium adsitorum; praesertim ejus, qui pago incumbit ab austro-occidente. Jucundum est spectaculum &picturae, quàm vero phoenomeno, similius, quando greges dorsi tam abrupti &praecelsi faciem singulatim longo &continuo ordine conscendunt; id quod singulis mane molesto nisu faciunt, ante vesperam eodem tramite reversuri. In ipso montis fastigio conspiciuntur foveae profundae, quas affirmant fuisse aerifodinas, è quibus, teste loci Chronico, Caramaniae &Ormusii Principes cuprum effoderint antiquitus; Nunc collapsae vetustate, nil nisi vepreta exhibent &latibula tigridum. Venatus victui momentum quoque tribuit, dum, qui versare sclopos norunt, intra rupium latebras absconditi, feras trajiciunt incautas; quarum carnes cum farinâ in pultem excoctae, pro epulis aliquot mensibus asservari possunt. Non vidi ex feris aliud genus insidiis magis expositum, quàm 6Q. Pasen, sive capricervorum: nam &copiosissimi sunt, &prae ceteris desiderati, quòd intus non rarò pignus foveant pretiosum, videlicet lapidem Bezoarticum, hoc quidem in jugo praestantissimum totius Orientis; in cujus contemplationem nunc frena laxabimus. §. III. Dudum me agitaverat desiderium videndi matricem tam famosi lapidis: hoc in me loci sufflabat occasio, dum aliquoties adessent, qui feras mihi venundarent exenteratas. Voti ut fierem compos, aere meo conduco, qui asinorum, quod solent, tergis juti, integras mihi asportarent bestias cum extis.