Latin
RELATIO IX
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 391
Unproofread scanNot analysed yet
At frustra fui; quòd majores, quas peterent, (ita praetendebant) cum intestinorum pondere per cautes crepidinum transferri non possent: hinnuli verò nullos lapides haberent. Cum iisdem igitur jaculatoribus in montes ipse proficiscor, &ante diluculum egressus, quousque potui, asino vehor; cetera pedes incedo, non rarò genubus manibusque rimatus, donec nos montis, Baasi dicti, exciperent confinia, transgressione, quod dicebant, ob territorii terminum non temeranda. Hîc, ut rem cautè ageremus, dissociati &silentes incessimus, &pro insidiis struendis latebras occupavimus eas, quae ad globuli jactum stagnantem exhibebant pluvialem, sive fonticuli scaturiginem, ad quem bestiae potatum venire (ut plurimum horis matutinis) consuevissent; sclopos ex condicto, non in alias directuri, quàm quas lapides gestare ex signis cognosceretur. Nam ad unicum sclopi sonitum longissimè omnes aufugiunt, vix diebus aliquot reversurae; quod idem, conspecto igne, faciunt, cum ferae sint timidissimae, neutiquam feroces, quod vulgo scribitur. Primâ, quâ venimus, insidiarum die, quanquam in fruticoso antro, adeoque commodissimo loco constituti, nullam bestiam vidimus; Decessisse, conjiciebamus, quia longius inde (quod serò advertebamus) igniculus fumabat, fortasse à pastore aliquo extructus. Multa adhuc noctelatebras, ductoribus ex asse notas, mutavimus; quod ipsum post singulas explosiones quoque agitavimus; Donec à longâ in spelaeis patientiâ, repertus in novenni hirco lapillus voti me fecerit quodammodo compotem. Dico quodammodo; nam in bestiâ, quam comes meus fundebat, intestina, à me ipso diligentissimè perquisita, nullum lapidem continebant.