Latin
412
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 412
Unproofread scanNot analysed yet
Jagero meo progressus, bestiam eo situ depinxi, quô in roveâ subdiali duarum orgyjarum profunditatis (cui inclusa servabatur) cubantem inveni. Desiderio nostro possessor omni ex parte satisfacturus, eam educi quoque curavit in aream; quod ut tutò fieret, demisso fune rostrum prius illaqueabat; mox descendentes servi protracta utrinque labra funiculo, ex pilis contorto, strenuè colligabant. Hoc facto, educitur, laxatoque fune, qui rostrum fraenabat, bestia latiùs discurrere permittitur, non semel apprehensa, more athletico, in terram projicitur, ac variis lacessitur vexationibus. Quibus illa, irrito nocendi nisu obluctata, subinde mugitum edidit vitulino similimum, Narrabant gabri, sic fraenatum nuper se opposuisse duobus leonibus, quos, adspectante Serenissimo, in fugam verterit. Foeminam eodem modo servari dicebant apud concivem; â quâ videndâ nos detinebat officiosa hospitis nostri humanitas, Kirmanense vinum, ab ignicolis elaboratum, largiter propinantis. Clarissimus Ludolfus in Abyssinâ sua crocutae speciem quandam, Gesnerus in H. A. nec minus, si rectè memini, Jonstonus &Aldrovandus, Papionem pro hyaena substituunt. Nostrâ conjecturâ nomen Taxo porcino competit. Lupus aureus, Oa Sjechaal Persis, inde Anglis the Lupus aureus.