Latin
413
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 413
Unproofread scanNot analysed yet
Jackeal, &Belgis den Jakhals /ex hodoeporicis nota satis est bestia, cum pene omnem Orientem inhabitet. (vid. in Tab. §. 4. num. 3.) Astuta, audax &furacissima est, quam ex corporis figurâ non minùs, quàm ex genio non incongruè lupi vulpem vocaveris: interdiu circa montes latet, noctu per vigil &vagus est, &catervatim praedatum excurrit in rura &pagos. Ex ipsis papilionibus, quos circa littus Caspium expanderamus, (nuspiam copiosores inveni) ocream, calceos &alia ex corio facta nobis abstulêre; quorum quae graviora erant, non longè à dormitorio abducta, recepimus. Ululatum noctu edunt execrabilem, ejulatui humano non dissimilem, quem interdum vox latrantium quasi canum interstrepit; unique inclamanti omnes acclamant, quotquot vocem è longinquo audiunt. Hystrix. Sichuur, i. e. hystrix, fera est, à plurimis descripta auctoribus. VI. De Terebintho, seu Pistaceâ sylvestri, unde mons denominatus, pauca adjiciemus. Ea Pistaceae hortensi, quam Theophraestus Therebinthum Indicam vocat, tum magnitudine, tum totius ac partium figurâ persimilis est, nisi quòd flosculos ferat fragrantiores, nuces verò prae parvas, insipidas; unde à descriptione botanica abstinemus. Copiosa crescit in recessibus montium brumalis genii, petrosis ac desertis, circa Schamachiam Mediae. Schirasum Persidis, in Luristano &Larensi territoriis, Mihi nullibi conspecta est copiosior quàm in petroso monte circa Majin, pagum celebrem, una diaeta dissitum Sjirasô: in quo mihi duplicis varietatis indicarunt arborem; unam vulgariorem, quae generis sui retineat appellationem ε 9 ο ὑο Diracht Ben seu Wen; alteram rariorem, in specie O Kasudaan, vel, ut rustici pronunciant, Kasudèn dictam, quae à priori fructuum rubedine differat.