Latin
422
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 422
Unproofread scanNot analysed yet
Nam quae in proximo tractu ad centum ferè passus stagnabant, colorem prae ceteris referebant album &murinum; ad totidem circiter passus, album, flavum, viridem &ex luteo phoeniceum; ulterius, ubi aqua algescebat, fuscum &nigricantem. Fundus alveoli crassô mucô obductus est, littorumque sinûs nonnulli crustulas salis exhibent. Odorem thermae spargunt perquam sulphureum &foetentem, praesentibus tamen haud graviorem, quàm inde remotis dimidium milliare; unde per invium desertum accedentibus nobis pro duce fuit Aquae internus usus quantum valeat, à nemine exploratum dicitur. Usus omnis externus est, dum solo insessu &lotione affectus curat gravissimos, si ab egressu corpus illico cooperiatur, ne uberè promanans sudor debito citiùs intermittat. Praesentes thermae quamvis calore cedant Ginauensibus, (statim describendis) virtute tamen &praesentissimâ auxiliandi efficaciâ eas plurimùm antecellunt. Servus meus cum ante biennium aquae Ginauensis usum frustra tentasset, hîc biduum commoratus, ab insanabili cruris ulcere restitutus fuerat. Ego meomet corpore praesentissimam virtutem expertus sum; nam in Bochonensi cisternâ contractam ex frigidâ lassitudinem &rigorem tendinum in cruribus, hîc feliciter deposui, post. quam unâ nocte tribus vicibus me immerseram. Insessum non fert nisi brevissimum, summum haud ultra quinque temporis minuta; non quòd calore aestuet intolerabili, sed quòd penetrantissimâ polleat virtute sulphuris subtilissimi, quod fortassis humani corporis humores nimium fundendo, itus, vieiles diliput. Fgo nunhuum egressus sum, quin sudore pene diffluxerim, &ex breviori morâ me corpore animoque alacriorem, longiori vertiginosum ac languidiorem subsenserim.