Latin
423
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 423
Unproofread scanNot analysed yet
Rustici id me pridie monebant, ne balneo usurus, diu immorarer, quia ut aegros brevi insessu sanet, ita longiori sanos repente exanimet; quod praeter alios primus inventor, ovium pastor, suo in thermis fato expertus fuerit; ex quo etiam funestum eis nomen impositum sit. Die vigesimo primo hinc cum aurorâ moventes, semihorulae progressu assequimur thermas Churchù alteras, in specie Aabi baad vel sylvestri linguâ aabi badaa dictas, sive à catharris, quos tollant, sive à ventis ibi aestuantibus nomen sortitae sint, utrumque enim vox oG haad insinuat. Hae, undâ praediviti gratoque tumultu, saliebant in solo plano, sabuloso, ubique sterili, juxta viam quandam Gamronensem, satis tritam. Situm commendabat vicinus à quadraginta passibus mons brevis, abruptus, sterilis, &hoc ipso insolens, quòd solitarius ex spatiosâ &inoffensâ planitie consurgeret. Cisternae figura rotunda est, diametro patens decempedali, profunditate ad umbilicum &axillas usque; littus purum est ac sabulosum; fundus saxosus. Aqua apparet nigra, quamvis revera sit limpidissima; sapor ejus salsissimus est, nequaquam sulphureus; odor foetoris expers, vel nullus; caliditas corpori pergrata, tepiditatem non multum excedens; ad quam explorandam diu immoratus fui cum voluptate. Effluxus uber est, post viginti passus in duo divulsus crura, singula quinque passus lata, quae per sabulosam tellurem purissima protendebant ad praenominatas paludes Aabi Char i. e. fontes asininos ab agasonibus nuncupatas; ad quas hinc ine horulae intervallo dissitas, via ad dextram relictam contendimus.