Latin
RELATIO X
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 433
Unproofread scanNot analysed yet
nem factam esse; non à ventis, qui saltem tumulos conflant ex levi pulvere &arenis, sed à fluctibus violentissimis, qui pro ratione ventorum, quibus modò ab hâc, modò ab illâ parte propelluntur, diversi generis, ponderis &coloris materiem ex fundo erutam aggregare potis fuerint; ut ad levem remoram tumulus, ex tumulo collis, ex colle mons excelsus enatus sit, ad cujus fastigium vix spatio dimidiae horae enitimur. Quales verò undas, neque tam altas, neque tam violentas unquam mundus sublunaris expertus fuit, quàm in diluvio Mosaico. Adjecta figura refert cum situ urbis Sjamachiae, ipsius montis partem abruptam, circulis conspieuam, quorum imus sistit limum fuscum, alter terram atram, tertius argillam, quartus arenam albidam, quintus limum, sextus massam coagmentatam ex conchis marinis, septimus terram limosam, octavus congeriem calculosam, quam sequitur terra cespite obducta, ne congestus ultra appareat. Cum in provinciâ Fars iter ad urbem Laar prosecutus, ex pago Bennarù (ex ruderibus accumbentis jugi claro) ad pagum Sjerafi, pro mulis inde petendis, paulò a viâ deflecterem, mirè me cepit campi, &in eo montium positus perquam rarus, &verè à vastatore diluvio productus; siquidem campus, undique jugo montium cinctus, solum exhibebat in aquae planitiem expansum, limosum, sale scatens, herbis praeter carduos nudum, ex quo sparsim prominebant montes solitarii, non surgentes in acclive, sed illico in praeceps elati, quemadmodum rupes &montes insulares ex superficie maris: qualem non poterant, nisi in caraclysmi tumultu situm acquisivisse, dum limosae faeces hîc inter aggeres retentae &arefactae, infoeundâ salsugine vallem repleverant, ut mersis radicibus, lii bus, sola nunc promineant fastigia.