Latin
RELATIO X
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 434
Unproofread scanNot analysed yet
Inter Ilos montes unus maximè memorabilis me stitit equitantem &longa sui contemplatione diu retinuit. Referebat enim latus unum, insignitum notis &vestigiis clarissimis, ex quibus judicarem, partem ei continuam abruptam esse, quae tamen nullibi comparebat; cùm, si lapsu avulsa fuisset, necessariò prostrata jaceret ad radicem. Erat lateris facies plana &in perpendiculum surrecta, materia ejus durior, congeneris &mediae inter petram &argillam substantiae, color, praeter strias, ex fusco pallens in cinereum. Ego admiratione diu suspensus, tandem partem desideratam, longiùs hinc remotam, videre me videor; &advectus, ex figurâ, magnitudine, striarum ductibus, lacunis, situ in diametrum opposito, atque notis omnibus ad assem respondentibus edoceor, opinione me minimè deceptum. Hujus autem partis abruptum latus haud erat erectum in perpendiculum, sed situ nonnihil acclive; ex quo liquidò constabat, molem hanc, subsidente ejus fundo, effractam ac declinatam esse, cum altera immota substiterit. Intervallum, equô vectus, non metitus sum; mille circiter passuum esse conjicio; conjicio etiam abruptae partis declivitatem à perpendiculo decem graduum: secundum regulas igitur Trigonometricas habebimus profunditatem à superficie terrae ad usque decessionis angulum, circiter 5700 passuum, quam totam cataclysmus luto repleverat. Circa Sinum Persicum, in edito quatuor vel quinque orgyiarum campo, mille aliquot passibus à littore, quod Insulae Ormus proximè opponitur, conchas inveni ostrearum margaritiferarum ingenti copiâ per arenam disperNisi enim lisas, sed dissolutas in bracteas &pulverem. mo involutae &cum eo à salino ipiritu (Gorgonicum vocat Paracelsus) induratae ac petrosae factae sint, antiquitati ac soli non resstunt, quin disso lvantur. Hae conchae, si ab undis delatae sunt, non nisi in Diluvio eò deferri potuerunt; Sed quas ego tamen pro diluvii reliquiis venditare non audeo, cùm fortassis olim in capturâ unionum, circa Ormusium institutâ, transferri illuc potuerint. Ast, sic rursus non concipio, cur tam longè a littore? Plura nunc transeo.