Latin
RELATIO XI
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 435
Unproofread scanNot analysed yet
RELATIO XI. Sabii, sive Christiani S. Johannis Baptistae, circa Tigridem &fines Persiae. eligionis Christianae per universum Orbem, juxta Paul. ad Rom. 10, 19. dispersa universitas, classibus Rquas theologi sectas vocant) pluribus in Oriente dissidet: quae ipsae, vel ab auctore suo, vel ab asseclarum patriâ appellationem sortitae sunt. Earum hodie praecipuae sunt (1) Religio Graeca, sic à regione dicta, in quâ maximè viget; divisa etiam per reliquas ditiones Turcicas, Patriarchas colit quatuor: videlicet Constantinopolitanum, Alexandrinum, (sed qui hodie Alkairi, in Aegypto, residet) Hierosolymitanum &Antiochenum. Cui ad unguem concordat Ruthenica, quae olim paruit Patriarchae Constantinopolitano; anno vero 1588 proprium constituit in metropoli Moscoâ: turpe ducens subesse ei, qui à Turco jussa capesseret. (2) Georgiana à Georgio equite, quem colunt, nuncupata; à quò &ipsa regio, olim Colchis &Iberia dicta, nomen Gurgestaan, sive Georgiae, adepta est. A Graeca vix differt, nisi ritibus quibusdam &asseclarum stupendâ ignorantiâ ac doctrinae profanatione. Respicit Episcopum Teflisiensem. (3) Armena, seculo post Christum quarto nata, &appellationem nacta à reTregone huuss ex qus eosonis ib ateso I. Rege Pess.