Latin
RELATIO XI
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 437
Unproofread scanNot analysed yet
stellarum, innuit, quali in significatione Chaldaeos olim Sabaeos appellatos esse, Bochardi &communis Criticorum opinio est; quoniam Chaldaei astrologiam &astrorum cultum, prout Aegyptii brutorum, induxerunt, atque adeo pro cultoribus stellarum habiti sunt; vel (3) ab Arabico L0 Ssaba, quasi diceres, Orientales; quemadmodum Syri, Persae, Chaldaei, Arabes in S. S. nuncupantur filii Orientis. Vel (4) à Syriacâ, &eidem consonâ voce Arabicâ Sabbaa, quae significat exivit, deflexit, religionem deseruit. Posterior haec nobis derivatio prae ceteris probatur, cùm appareat, auctorem Corani eam non in alio significatu appellasse, velut gentem à verò DEO &institutis Corani deflectentem ac schismaticam; unde etiam Arabibus familiare est, omnes à religione suâ alienos eχLo Sabiuun, sive Sabios, appellare; Sabios, inquam, non Sabaeos, ut vulgò latinè acribunt, originis ignari. Infame igitur Sabiorum nomen est, si originem spectes, &Johannitis eo consilio à Mahhammede primò omnium, quod puto, impositum, ut eos à Judaeis &Christianis distingueret, quin longiùs arceret à consortio Musulmannorum, quos cum Sabiis nuptias contrahere, expressâ lege interdixit Sur. de Vaccâ. Ipsis Sabiis domesticum, quo se appellant, nomen est Mendaì Ijai, i. e.