Latin
RELATIO XI
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 438
Unproofread scanNot analysed yet
discipuli Jobannis, puta Baptistae &praecursoris Christi: Ab eo enim, in Judaeâ circa Jordanum praeDraedicante, mujores Iuos primum imititutos, conversos &baptizatos fuisse, ab eodem suos se libros, ritus sacros &religionem obtinere; adeoque se, non modò mendat Ijahi, 1. e. scholares Johannis, sed &65– sα bendeb hai, I. e. creaturas viventis, scil. Dei, esse, gloriantur. Quae si ita sunt, Sabiitae non gentilium Arabum vel Chaldaeorum, sed Judaeorum progenies credendi sunt. Judaeos enim, non paganos, à Johanne baptizatos esse, testis est Evangelium. Patriam primaevam profitentur omnem illam Judaeae partem, quam lambit flumen Jordanus, ex quâ Saracenorum armis, quibus hi Mahhammedismum propagabant, brevi post Mahhammedis obitum expulsos, exulare hodie sub alieno coelo. Fata se eo tempore expertos, narrant, durissima: quamvis enim Mahhammed eos tueretur, dato diplomate Immunitatis; à morte tamen Prophetae, velut cum ejus vitâ, scripti valor exspirasset, recruduit pristinus persecutorum furor, &Sabiorum genti ac religioni decretum à Caliphatu fuit excidium; &mox templa diruta, libri combusti, ac circumcidi renuentes crudeliter tractati sunt. Quas illi calamitates cùm declinare nisi effugio possent, concessêre, pauciores in Indiam, plures ad ripas fluminis Tigridis &fines Persiae, quà Arabiam &occidentem spectat; praesertim in Susianam, Mesopotamiam &Chaldaeam, in quibus sibi novas firmabant sedes apud populares. Haec illi. Accidit deinde, ut neque apud has nationes, quae &ipsae Mahhammedismum fovebant, diuturna ac inoffensa esset immunitas: negantes, inter se tolerandam gentem, Corano &legi suae exosam; nisi alicui nomini approbatae in Corano religionis, videlicet Mahhammedanae, Judaeorum vel Christianorum, se addiceret. Quo ipso, necessitate acti, Christianorum nomen receperunt, &praesidio Nestoriani Episcopi, qui Babyloniae est, se subdiderunt. Ab eo tempore, ab Orientali Ecclesiâ in album recepti, ac Christiani quoque salutati sunt, quamvis jam à duobus circiter seculis praedicto capiti se rursus subduxerint. Johannitas igitur, quàm Christianos, rectiùs appellaveris; nam à doctore suo ipsi nominari volunt, &ad ejus institutum baptizari; eundem dignitate passim ipsi praeferentes Christo, qui etiam Johannis baptismo sacrari voluerit; haud docti effatum, quo se indignum diceret, qui Christi corrigia solveret. Si nihilominus ex solo baptismo, eoque mutilo ac imperfecto, Christianos salutabimus: Turei potiùs ob circumcisionem appellandi quoque Judaei fuerint.