Latin
IUIIMOBILSTAILILIISI
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 441
Unproofread scanNot analysed yet
Ingens quoque opus est, primc Parenti, quod ajunt, manu Angeli Rasaëlis à Deo missum; in quo de Mundi generatione, de primaevorum hominum gestis, de rebus divinitus revelatis &abstrusissimis agitur. Tertius vocatur Sidra Ijai, i. e. Liber Johannis, sc. Baptistae; Mediocre volumen est, ab ipso Johanne, ut ferunt, majoribus Sabiorum traditus, historias continens potissimùm sacras. Quartus parvae molis, Cholasteb, i. e. Complementum dictus, complectitur cerimonias Legis Sabaiticae, Scripturâ gaudent propriâ, &à ceteris, quibus hodie Scrotura. Asia utitur, maximè diversa; nisi quod flexuras referat, quodammodo affines literis Syriacis, quanquam alio planè valore; prout judicari potest ex Tabulâ, quam Lectoris contemplationi subjecimus. Sabiorum §. III. opinio, Johannitarum Religio ex ritibus doctrinisque Gentilium, Judaeorum, Mahhammedanorum &Christianorum consarcinata est. A Gentilibus mundi primordia &antiquitatem; à Judaeis cerimonias &sacrificii speciem; à Mahhammedis historiam de Christo; à Christianis baptismum atque alia duxisse videntur: sed mutila omnia &ad peculiarem modulum ita reducta, ut singularem religionem constituerent. Kkk De ce ntione Mtneds docent. BEUM G. NI. VbIOr.