Latin
IUIIMOBILSTAILILIISI
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 442
Unproofread scanNot analysed yet
bem hunc fieri voluisset, creationis negotium commisisse Gabrieli, Angelorum primario &filio suo unico, ex lumine Deitatis genito, qui adscitis sibi in auxilium 336000 spiritibus, hanc Orbis machinam artificiosissimè fabricaverit: constituto centro ferreo, quod claudebat sphaerâ plumbeâ, hanc cupreâ, cupream stanneâ, quam rursus argenteâ, argenteam aureâ, auream terreâ, omnium sphaerarum praestantissimâ, quoniam foecundissima, &sola idonea, quae genus humanum aleret. Terream sphaeram uti complectitur aërea, ita hanc, tradunt, septem involvi sphaeris aqueis coelorum, in quibus Sol &Luna, navibus impositi, velificent, cursum dirigente archinautâ Angelo Baran: cujus à jussu stent innumeri epibatae, in dirigendo indefessam praestantes operam; mali vicem praestare crucem ingentem &politam, sine cujus praesentiâ luminosi radii in sublunaria reflecti non possent. Nugantur praeterea, superficiem telluris recens conditae adeo foecundam fuisse, ut inspersa manè grana vesperi segetem reddiderint; Adamum agriculturam ab ipso Gabriele edoctum fuisse, à quo ad posteros propagata sit. Adamos narrant duos fuisse: primum ex nihilo creatum, qui vitam alioqui inculpatam dum ageret, hôc ipso deliquerit, quòd exactô vitae, quem Deus ipsi destinaverat, termino, videlicet anno aetatis millesimo, evocatus ad vitam aeternam, Angelo mortis non paruerit; alterum ex Evâ &primo Adamo genitum, quem Adam ber Adam, id est, Adamum filium Adami, vocant, qui comedendo fructum vetitae arboris, viventium conditionem deteriorem reddiderit, &pluribus cumulaverit miseriis. Numerant à primo Adamo &Orbe condito ad annum hunc Christi 1687, elapsos annos 277644; à tempore verò, quo Deus Angelis tradidit librum prophetiae Divan, annos 407644. Absoluto creationis opere, Gabriel Deum O. M. affatus legitur senmone, quem Saibi non line coniosusone &asse. ctu recitant: En machinam, Sancte DEUS! quam ex mandato Majestatis Tuae fabricavimus. Multo illa mihi ac meis sociis labore constitit. Ecquis enim ad tanta perduxisset fastigia tot moles montium? quis inter illos eduxisset alveos &vias, quibus laberentur flumina?