Latin
IUIIMOBILSTAILILIISI
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 443
Unproofread scanNot analysed yet
quis rebus omnibus ordinem &loca quaeque sua attribuisset, sine decumanis laboribus? Tua, inquam, omnipotens Deus, gratiâ &auxilio fulti, ad tantam perfectionem hunc Orbem perduximus, ut nihil pro hominibus ad commoditatem vivendi excogitari ampliùs possit. Ego verò, cum de absoluto penso gaudere debeam, contristandi potiùs causam habeo. De quâ sciscitanti Deo, respondet Gabriel: Video enim, mi Deus &Pater aeterne! quòd mundum hunc habitaturi sunt infideles &inimici Tui, videlicet Judaei, Turci, Gabri, s. Perses &pagani, qui fructum laboris nostri capient. Cui DEUS: Non contristare, fili! nam &Johannitae habitabunt, dilecti mei, &omnes destinati ad vitam aeternam. Gabriel id cum stupore audiens: ergone, quaerit, inter hos nulli reperientur improbi &damnabiles? Respondet DEUS: Indie judicii pii intercedent pro impiis, &sic obtinebunt pro illis remissionem peccatorum. Deum O. M. Johannitae, ex naturae potiùs quàm revelationis lumine, cognoscunt, &attributa Ejus cum debitâ veneratione praedicant. Trinitatis mysterium ignorant; cum Mahhammedanis statuentes: Christum esse spiritum &verbum aeterni Patris; negantes generationem Ejus ab aeterno, quà Deus est; natum docent ex intaminata Virgine Mariâ, virtute fontis, cujus illa aquam biberat, gravidatâ; crucifigendum Judaeis se subduxisse, suppositâ corporis sui ideâ, sive umbrâ, in quam crudelitates suas exercuerint. Alii, à Mahhammedanis quodammodo digressi, consitentur, fide quanquam satis frigidâ &confusâ: Christum fictum ese hominem, ut nos liberaret i paena peccatorum; crucifixum quoque à Judaeis; mortuum, ac tertio die resuscitatum; resuscitati animam ascendisse in coelum, corpus remansisse in terris, ubique praesens. Angelos ac Diabolos statuunt innumeros, eosque sexibus etiam distingui ac generare.