Latin
RELATIO XII
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 461
Unproofread scanNot analysed yet
men in iis, velut in genuino territorio, potentiam &judicia exercet, &nisi lontes ipsos rapiat, horrore tamen ita percutit, ut pronum sit arbitris, eos ab insontibus dignoicere. Procedendi hic modus est: Captivi cum viris probatae fidei, velut agendorum testibus, ex praetorio mittuntur ad littus. Tum ex accusatis gemini, fluvio ad umbilicum usque inducti, sistuntur ad palos, ex modico intervallo infixos; quos illi, pro statione firmandâ, amplexi, expectant Directoris jussa. Mox aquam subeunt lictores duo, perticâ instructi longâ arundinaceâ; quam delatorum capitibus imponentes, signum praestolantur pulsandae pelvis; quo dato, accusatos fortiter supprimunt illico, perinde sive cervicem, sive verticem petant, dummodo subitò ac penitus submergantur. Ex mersis ille, qui facti est conscius, pavore à fluminis, quod ajunt, Genio offusus, phalangam evadet, ac tumultuosè prosiliet, ut aërem hauriat; insons verò nihil territus, remissâ pressurâ, placidè unà cum perticâ prodibit in conspectum, vultu nihil mutato, nisi à profluentis rapiditate, vel frigore. Si plures adsunt insimulati, iidem jubentur exploratrici phalangae cervices successivè submittere: absoluto actu, reducendi ad praetorium, ut à Judice, informato dimittantur liberi, vel poenas accipiant meritas. §. III. Altera Innocentiae investigatio fit per Ignem innocenter calcandum. Valet haec in dicasteriis regni Siamensis, ac frequens celebrari solet in area Wat nappa Kaan i. e. templi testium, quod est in urbe Livò. Aliquoties eam, unà cum Europaeis aliis spectaverat Nobil. Dn. van Horne, ibidem negotii Belgici director: ex cujus ore recentiora hic referam exempla, quae videre ipsi mihi non contigit. Accusatus furti, ex carcere immediatè ducebatur ad locum judici, duobus teltibus, totidemque Pram thai comitatus. Pram thai significat Brahmenes Siamenses, qui Astrologiae Judiciariae &secretis artibus operam navant. Fossa prunis, postquam ligna deflagraverant, referta, longitudinem obtinebat sex orgyiarum, latitudinem cubitorum duorum, profunditatem unius. Latus utrinque muniebat funis, ex adverso palo in longitudinem ductus: quo, ad lubitum apprehenso, caveri posset lapsus in faciem. Adductus, femoralia sua, quibus laxis atque magnis, pro more gentis, induebatur, deponebat; recepto linteolo, quod clunes arctè operiret.