Latin
RELATIO XII
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 462
Unproofread scanNot analysed yet
Depositio requiritur ob suspicionem absconditi antidoti, quo ardorem fortè declinaverit; eandemque ob causam perquiruntur capilli, si quâ illusionis remedia in illis abscondiderit. Tum ille, templo erectis manibus priùs salutato, stadium ignitum obstinatè subibat, illud, nihil morabundus, quinque gradibus emensus atque remensus continuè, prunis copiosis utrique plantae inhaerentibus. Sunt quibus pro delicti conditione, secundâ, quin tertiâ vice recursus injungitur. Absoluto stadio, Brahmenes magi, libris abaeisque instructi, unà cum testibus, sibi à Dicasterio adjunctis, accurrebant, &ablutis pedibus, plantisque perfunctoriè inspectis, ubi luculentas culpae notas non adverterent, computationes &judicium differebant in crastinum, si quà interim clariores se manifestarent. Alia forma probatorii ignis est, ad eandem longitudinem construendi, ex cremio plerumque arundinaceo: cujus accensi lucida flamma aliquoties percurrenda accusato injungitur. Viderant relatores mei capillos, ulnas &feminale cursoris ustulata, quia torri allisus in medio igne ceciderat; Quibus verò nihil attentis, plantae duntaxat in examen venerant, si quae patrati criminis indicia ostenderent: Haec esse dicuntur pustulae pellucidae, aquâ turgentes, aliisque signis arcanis notatae, ex quibus culpam magi cumulate intelligere praesumuntur. Nam ambustio nulla crimen arguit, nisi pustulis dijudicationum sociata.