Latin
RELATIO XIII
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 466
Unproofread scanNot analysed yet
RELATIO XIII. Chartopoeia Japonica. cribendi modos apud veteres Occidentis nostri, ejusque finitimos, Aegyptios, Syros, Hebraeos ceterasque gentes, uti multiplices, ita omnes laboriosos, impeditos ac quotidianâ hominum patientiâ majores fuisse, nemo ignorat. Instrumentum non levidensis pluma erat, sed stylus ferreus, vel artificiose constructum penicillum. Subjectum, non vulgata humano usui charta, sed tabulae pellitae, membraneae, corticatae, foliaceae, aeneae, plumbeae, ceratae, omnes laboriosè fabricatae. Inter has scribendi difficultates, historiae hostes, eruditionis remoras, chartae ex vetustis linteis conficiendae artificium Divino beneficio adinventum est: ajunt aetate Alexandri M. ; verùm, sic delituisse supra fidem diu in rudimentis oportet, antequam satis excultum ad usus mortalium divulgaretur, quo tandem facto, cetera omnia scribendi subsidia, praeterquam Pergamenum, extra Heliconis pomoeria proscripta sunt. Citerioris Orientis, Turciae, Arabiae, Persiae, Tartariae minoris &Mogolis populi, inventam quoque Chartopoeiam grato animo amplexi sunt, veteribus saltem linteis gossipina non incommodè substituentes. Qui hos ad austrum excipiunt nigritae, majorum morem secuti, Palmarum diversae speciei folia pro scriptionis subjecto secto relnent, sis Inlo Bereo eseganuiline insenibunt, descriptaque, transmissis, quibus conaereant, ligulis, in volumina redigunt.