Latin
RELATIO XIII
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 467
Unproofread scanNot analysed yet
Extimus tandem &doctior Oriens Sinam cum Japoniâ intelligo) chartae in literis exarandis usum, elaborandaeque modum jam ab antiouissimis temporibus novit ac familiarem sibi habuit. De Sinensium Chartopoeiâ nihil hic dicturus sum, ne rem obviam tot in regno versantibus RR. Patribus Europaeis praeripiam: Japonum potiùs, gentis reconditae, perspicuâ brevitate expositurus artem: ut si quis ex corticibus nostratium arborum paria tentare cupiat, ad idem exemplum operationem possit instituere. Conficitur Charta Japonica ex Corticibus arboris Mori papyriferae sativae, hoc modo: Stolones annui, admodum illi pingues, post foliorum deliquium mense decimo (Decembri) amputantur, &in tripedales vel breviores scapos, seu baculos, divisi, colligantur in fasciculos, cum aquâ, intersperso cinere, percoquendi. Si dilatâ coctione exsiccati fuerint, per 24 horas in aquâ communi emolliendi sunt pridie ante coctionem. Coquuntur autem fasciculi arctè juncti erectique in ahenâ capaci probè operculatâ, eousque, donec cortice contractâ lignum nudum appareat, ad semiunciae longitudinem. Tum exemtis refrigeratisque scapis, factâ per longitudinem incisione, cortex exuitur; quae velut papyri materies, rejecto ligno, exsiccatur, &exsiceata asservatur ad ulteriorem praeparationem, quando opus est, instituendam. Haec consistit in purificatione &selectione. Purificanda cortex horis tribus quatuorve aquae immittitur, ita quodammodo emollitae cuticula atricolor, unà cum viridante liberi superficie abraditur, adhibito eam in rem scalpro, quod Kaadsy Kusäggi, id est, rasorium Kaadsj appellant.