Latin
48
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 48
Unproofread scanNot analysed yet
Multo infeliciùs supplicata est ex purpurato sanguine vidua alia, cui pro incremento quod petebat, totum beneficium ademptum est, fine refusione aliâ. Ex officiis publicis, si quod vacare ex defungentis fato contingat, illud, si fructuosum fuerit, agrè tardissimèque supplebit, sed vices alii obeundas demandabit, dum ipse emolumenta capit; quemadmodum testantur diutissimè vacantes Sjeich el islam, Mehter, &Ispik agasi basji fructuosissimae functiones, ut minores taceam. Narratis fidem mihi fecit praepostera aestimatio rarissimorum munerum, quae, dum in Aulâ commorarer, à variis Principibus mittebantur. Legatis praesentibus Rex promiscue omnia comi intuitu dignatus est, eminus in faciem adducta; dimissis è Convivio, ubi penitiùs examinaret, repudiatis caeteris omnibus, collaudavit quidem curiosè facta, sola tamen aurea, ob metalli pretium secrevit, &domi suae retinuit. Orator Christianissimi Regis Franciscus Piquet, Episcopus Babylon. &Vicarius Apost. missus, machinam tulit admirandi artificii, quae astrorum motus &aspectus exhibebat ad hypotheses Copernicanas, Orienti hactenus inauditas. Novitatem rei, neutiquam operis artificium demiratus Rex, an ex obryzo factum sit, quasi id unice rebus pretium tribuat, primò omnium inquisivit; at vilioris metalli intelligens, magorum de principiis judicium percunctatur: Qui, Solem vel omnibus videntibus, oriri indies &occidere, stare terram immobsem, &dacere copernicum, ubl ignomiuniose laus respondissent; reservari illico jussa est rarissima &incomparabilis artificii machina suo loco, id est, in vetusto quodam urbis castello Kaldi berrùk, (quod arcem benedictionis sonat) custodiae armorum &rerum superfluarum dicato.