Latin
49
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 49
Unproofread scanNot analysed yet
Hîc ab aliquot seculis translata à Legatis munera, certè praestantissima &perquam rarissima, pulvere, tineis, aerugine sepulta jacent, &ab omni conspectu &usu, velut in Ponti exilium damnata. Parem fortunam experiebatur, quod à Serenissimo Suecorum inter alia obtulimus, Horologium, quondam Victori Gustapho Adolpho à Noribergensi Republ. datum. Pyramidalis structurae erat, altitudinis tetrapedalis, artis chronometricae perfectum exemplar, quod planetarum omnium motus &varios temporum articulos, tum ex incluso organo in horas singulas concentum musicum, gemini globuli decursu dirigebat. At verò, quod aeneum, non aureum, esset, nec summâ elegantiâ suâ, nec excellenti motuum artificio, nec insolenti harmoniae suavitate valuit ab exilio se servare, tantis terrarum tractibus operosè adductum: quin postea obscuro in loco humi depositum invenerimus, passim deficientibus Daedaleis statuis &coronidibus, quas fortasse aureas putaverat violator. De altero naevo, libidine scilicet, quid dicam? si mo Ubido. dò naevus jure Persico dici potest, quae, nullâ Lege interdicta, universam occupavit nationem. Citabo tamen, quicquid in Purpurâ dedecens, non nationis sed Christiano judicio adverto. Formarum Rex, in sexu foemineo, nimius aestimator est. Auro citius desiderium, quàm formarum varietate libidinem expleas. Mittunt ceteri Provinciarum Rectores strenas aureas &argenteas, merces pretiosas, equos, mulos &camelos, quibus tamen omnibus ajunt acceptiora Regi contingere annua dona unius mius Aresliutapae Ssirv anenis, qui aeris loco pucelus &. pueros lasciviae Ejus transmittit, formosissimos omnium, quos ex Circassiâ, Dagestanâ &Georgia venales illuc ferunt venalitiarii. Nemo mortalium majori rei cujuspiam solertiâ agi potest, quàm Ille curiositate ducitur possidendi variae pulchritudinis meretrices.