Latin
RELATIO XIV
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 480
Unproofread scanNot analysed yet
eo scilicet fine, ut à communione distractae, singulas regiones singulae occuparent gentes. Quicunque igitur in unius linguae &Reipublicae societatem coaluêre, naturaliter vicinos diversae linguae populos invidiâ atque odio prosequuntur; Principes ampliora condituri dominia, dum, trajectis naturae limitibus, in una versantur stabiliendâ parte, aliam defectione amittunt; &maximarum Rerumpublicarum corpora, tantum abest, ut multarum gentium viribus conserventur, ut potiùs mole suâ in plures dilabantur regiminum cumulos, mutuis se invicem simultatibus atque odiis aversantes. Quod si natura affluxu rerum omnium re giones siugulas ita providisset, ut sublatâ ex mortalium animis cupiditate, suis quaeque gentes limitibus contentae viverent, nunquam domuum urbiumque strages, homicidiorum carnificinas, depopulationes, sacrorum &profanorum eversiones, aut quasvis calamitates luerent; quin potiùs ab alienis occupationibus abstractae, res publicas cum privatis impensius curarent, loca patriae deserta ac sterilia consererent, literarum, artium mechanicarum &virtutum studia majori cum aemulatione &industriâ excolerent, poenas &praemia aequiori lance distribuerent, liberorum educationi &omni curae domesticae solertiùs incumberent, &,ut verbo dicam, ad beatissimae Reipublicae fastigium, exemplo Japonum, feliciter emergerent! saponum, inquam, qui intra microcosmi sui pomoeria felicissimo fruuntur pacis ac continentiae sudo, finitimarum regionum, quin totius mundi atque omnium nationum aequo animo carentes consortio. Quandoquidem, cùm nemo inficiari possit, communiones regionum non nisi ad comparationem rerum qualiumeunque, ad vitae necessitatem, commoditatem &luxum spectantium, institui: sive Leges requirantur ad Reip.