Latin
RELATIO XIV
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 481
Unproofread scanNot analysed yet
conformationem, si ve Religio in conscientiae solatium, sive Scientiae ad culturam ingenii, sive Artes mechanicae ad vitae usum &splendorem, sive Mercimonia ad victum &vestitum, sive Me dicamenta ad sanitatem tuendam; sequitur, illi regioni, cui benignitas naturae non modò omnibus illis vitae suppetiis prospexit, sed quae civium quoque longo industrioque usu &labore in summum decorem instructa &exculta est, illi inquam regioni non tantùm consultum esse, sed vel maximè incumbere, ut, cujus peregrinae gentis communione nihil indiget, ab ejus quoque vitiis, aviditate, fraude, armis, insidiis, cives suos &fines imperii quovis remedio muniat, dummodo muniri patriae situs &conditio patiatur, tum civium suorum praesidio &virtute possit. Dictis verò conditionibus, prae ceteris Orbis cogniti regionibus, beari Japoniam liquebit, si ejus brevem, quatenus ad propositum spectat, iconem dederimus. Japonia indigenis REI Nipòn, id est, Solis fulcrum dicta, ea est Insula, quam Europaeis primus M. P. Venetus Zipangri ignotae originis vocabulo indigitavit. Insula verò non una, sed multarum congeries est, angustis oceani faucibus, ad instar Magnae Britanniae, divisa, &in remotissimo Oriente sita; Insuperabili verò praesidio Regnum hoc munivit ac invictissimum praestitit natura, mari undiquaque circumfuso, navigantibus infensissimo; aestuat enim majori anni parte, &renitentibus fluctibus ac ineluctabili tempestate adversatur iis, qui à meridie velificant, nec classem nostratem nisi paucis mensibus admittit. Littorum abruptae crepidines aequori incumbunt scopuloso, &ultra anchorae jactum demissae profunditatis sunt. Unicum totâ Insulâ vadum grandiori navigio patet in sinu urbis Nagasacci; sed per angusto &flexuoso aditu, nec non Ppp non scopulorum latentium eminentiumque labyrintho etiam gnaris infesto; Plura enim si vada sunt, capitali sanctione usque huc celata atque occultata sunt. Ut nihil dicam de discrimine in alto mari sufferendo, praesertim circa Formosam aut Liquaeenses Insulas; tanto certè, ut Lusitani olim non dubitaverint fortunatam praedicare expeditionem illam, (tunc non satis exploratio mari) in quâ ex tribus navibus una rediret incolumis.