Latin
RELATIO XIV
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 485
Unproofread scanNot analysed yet
Nunquam acerbiùs ante tentata fuit Japonia; nunquam majoris victoriae fructu exultavit, quam geminâ hâc vice, Et ut paucis: vel quicquam deesse genti in bello prudentiae, alacritatis, ordinis, obsequii, nulla posteritas comperiet; nihil obstante nunc regni otio &profundae tranquillitatis sensu, qui alioquin inertiam &torporem animis inducit; quin praecordia sua facinorum avitorum memoratione agitata, in perpetuo quasi vigore fortitudinis conservant. Audimus vagientes puerulos bellicis cantilenis sopitos; vidimus receptum in scholis morem, ut heroum, &qui eo nomine veniunt, autocheirorum ferales epistolas discentibus exponant, memorandas &describendas injungant, velut cum stylo simul quoque mortis contemtum &fortitudinem animis instillaturi. Nec insolens convivis est, priscorum bellorum decantatione condire pocula, admirari facinora &gloriae cupiditate priùs incendi, quàm liquoris spiritu. Hinc ubi, ex regni instituto, nocturnâ in montibus excitatâ flammâ periculum civibus publicatur: aut Regulorum, datis signis auxilia peruntur, turmas videris convolare hominum, suo quasque territorii Principi armatas comparere, Ducis cujusque sui jussa flagitare, ejus nutui aemulos obtemperare; morae etiam (sed quod carpendum) impatientes, imperia saepe anticipare juvenes, igneo instigatos laudis desiderio. Nec arma desunt idonea, telis, sclopetisque hostem eminus, cominus falcatis hastis &acinacibus petunt: Hos habent praeaeutos, ut levi percussu humanum corpus dividant, singulari arte fabricatos, &vetitos dudum vel peregrino vendi, vel Regno exportari, sub ferali venditoris &omnium piaculo, quorum cura id prohiberi poterat, Dura praeterea, &laborum patiens est natio; sueta DuGlborioss.