Latin
RELATIO XIV
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 486
Unproofread scanNot analysed yet
sylvestri satiari olere, algâ, testudinibus; sitim levare aquâ, nudis tibiis &capite incedere, non vestiri indunis, nusso corpus emollire pulvinari, dormire humi, ligneo cubo oro cervicali uti, vigiles perferre &rigidas noctes; cetera licet vestitu, corpore, moribus, aedificiis purissima nitidissimaque existat. Longè enim à meo judicio abest, ut Japones mollium Sinensium progeniem duxerim; nec dissenserit, qui primi relatoris non praeoccupatus auctoritate, interiores Regni in ipso Regno notitias perscrutabitur: Tartariea habet, sed cicurata, sed expolita ingenia; Tartaricum habet, sed Serûm venis foecundatum sanguinem; ut propediem ostendemus in Descriptione Japoniae. §. III. Ceterum, frustra constituerit tam munita &invictissima natio hospitem aeque atque hostem arcere, nisi finibus suis &contenta possit &beatior vivere. Posse autem, à quo Imperii fores obseravit, ab optimâ rerum magistrâ sese edoctam ipsa fatetur, &credet, quisquis nostrum ceteras regni conditiones inspexerit. Nam, quod inter primas felicitates numerandum est, eo gaudet coeli positu, cujus nec aestivo sole aduritur, nec riget hyberno frigore: mitior enim nuspiam est, nec foecundior terrae facies, quàm quae Polum aspicit gradibus triginta inter &quadraginta elevatum. Sed difficilem, inquis, saxosam, praeruptis montibus asperam, &,si sibi relicta, sterilem regionem! Nimirum hoc ipso naturae gratias debebit, si, quod telluri vitii inesse ais, id possessori in virtutem ceuat: Non tam duras rupes, non tam excelsa videbis montium cacumina, à quibus foecundo hoc climate laboriosus ruricola annua industriae suae &sudoris tributa non exigat; vel si culturam omnino respuant, cujus sylvestres plantas, &neglecta nationibus aliis lolia, in mensae delicias convertere, agrorum inops &nunquam otiosa multitudo nesciat: quin paludum, sysvarum, teiquorum radiculas atque omne maris animale &vegetabile, quod vocant, genus, holothuria, conchylia, algam, pisces etiam venenatos, non ad victum modò, sed ad secundae mensae &conviviorum pompam transferre edocta.