Latin
RELATIO XIV
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 489
Unproofread scanNot analysed yet
Vivere circa littora Oceanum &insularum freta putares: tantus ibi hominum tumultus, tantus discursus velorum; navigiis non minùs ad pompam instructis, quàm ad usum fabricatis. Structura navium eis est singularis: nam praeter cetera, puppis est aperta, ut undas hauriat in altum mare provecta, &inepta sit, quâ effugium ex orbe Japonico tentari possit. Scientias atque cultum ingenii quod attinet: forImbuta scitassis Philosophiae studium desideramus. Non equidem entiis. saponii Philosophos extra patriae limites proscribunt; sed otiosas contemplationes ad monasteria relegant: contenti solâ morali, velut diviniori Philosophiâ, quam Doctori TEseu ILRY, Koo vel Koosy (qui apud nos nuper obtinuit nomen Confutii) acceptam referunt, &quam olim toto pene seculo posterior Graecorum Socrates de coelo traxisse ac mortales primus docuisse dicitur. Sed exulat, fateor, Musica, quae harmoniae praeceptis constringitur; exulat cum eâ interior totius Matheseos cognitio. Ast, quae est extra Europam gens horum sacrorum capax? quodnam est, praeterquam Occidentis nostri, ingenium, quod usquam terrarum hâc luce clareat? Idem senseris γheοlορiâde Theognosiâ per Christum salvificâ. Equidem grave est cultissimae genti, antiquissimam religionem patriam deserere, amplecti peregrinam, novam &primâ specie incredibilem de Deo-Homine, eoque crucifixo! Flagrabat jam abhinc seculo accensa Orienti huic pharus Christianae religionis, sed quae brevi post, eheu! martyrum sanguine rursum exstinguebatur: eorum profectò culpâ RR. PP. ,quorum laudabili zelo ipsa accensa erat. Experirentur Qqq tur industriosi hujus ordinis PP.