Latin
RELATIO XIV
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 490
Unproofread scanNot analysed yet
durabiliores succesius in propagatione Christianae fidei, nisi auspicatis initiis, &suis consiliis nimiùm freti, alienis negotiis &periculosis ausibus eosdem aggravarent, aliquando etiam praecipitantiâ pessumdarent, speratorum eventuum impatienter cupidi. Gentiles certè nulli ullam religionem priùs damnant, aut ejus doctores arcent, quàm ab iis damna &publicae tranquillitatis pericula experti sint. Japonia tamen non est ἄθεος: est ei sua, quin multiplex, religio, &Divinae Majestatis cultus, qualiscunque licet, ac veneratio ardua; est in virtutum studio; est in devotione &vitae puritate; est in animarum curâ, in peccatorum expiatione, in aeternae beaMedititudinis desiderio, Christianâ major aemulatio. cae artis, quàm (nostratis) Chirurgiae, gnariores sunt. Medicamentorum tamen farragine aegros non multum fatigant Medici: qui morborum radicem (quam obstructionem vocant), &doloris materiam, (quam occlusos flatus ajunt) externâ arte, puta acu fumoque, exterminant. Balneorum quoque usu domestico, quo indigenae puritatem corpori quotidie conciliant, innumeros morbos, vel citra intentionem, profligant; contractos quoque contumaciores, nostratium more, ad thermas relegant, quibus sparAt, inquis, Themidis sasim regio scatet efficacissimis. cra ignorantur? Nostrae, profectò, aequo animo ignoraverint: quorum crebriore abusu Innocentia pari magis. quàm vindicari conqueritur. Brevior Japoniae ac toti Asiae ad Justitiam via est: non hîc integras Olympiades contendunt, aut scripta reciprocant; sed percepto controversiae statu, auditis utrinque testibus, attentis rerum circumstantiis, congruentem Legis tenori, sine morâ sententiam fert Judex, nullâ Appellationis remorâ intercipiQuâ endam, nullo superioris judicis favore mitigandam. quidem brevitate, si in aliquâ juris particulâ aliquando erretur; non potest tamen error tantam afferre noxam, quantam vel per legitimos fori processus patimur in Europâ.