Latin
RELATIO XIV
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 492
Unproofread scanNot analysed yet
Dedecebat enim sanctitatem illam, sui adoratores subditos nisi molliter regere; dedecebat res humanas nisi alienâ &seculari operâ dirigere, atque nutu omnia, Divûm more, agere. Invalescente igitur temporum livore, effrena nobiliorum potentia, non modò traditas sibi à Majestate Provincias retinere ausa est, sed quotidie etiam in majoris fortunae desiderium accensa, dissensiones movere, &introducto armorum usu, de possessione exturbare coepit finitimos. Hinc radicata in animis odia sunt; hinc reclusae civium lanienae, &iracundiam nisi succumbentis sanguine temperavit posteritatis ambitiosa licentia. Ad quam verò, quantum possibile, restringendam, cum Stogun, id est, summus Dux, Imperatorio exercitu armatus mitteretur, è Regiis filiis natu major, utpote futurus Dignitatis paternae successor: coepit in hoc oriri Majestatis quidam fulgor secularis, tantus quidem, ut Joritomo, quinque ab hinc seculis Dux, cum Pontificalis Majestatis successione frustraretur, Imperatoris titulo decorari &in horum ordine primus recenseri coeperit. Attamen Duces illi, cùm non suâ, sed mutuatâ saltem potentiâ, &Majestatis paternae tantùm refractis radiis clarerent, nostri tandem seculi (sexti supra millesimum) principio factum est, ut propriam potestatem &ab aulâ Pontificali neutiquam dependentem, in seculari regimine sibi vindicaret Dux, missus è filiis natu minor: qui divortium Majestatis, rem majoris momenti, quàm negotii, aggressus, sanctam genitoris sui Purpuram, cujus ipse haereditatem injuriâ nativitatis desperabat, retento ad arbitrium exercitu, privavit omni secularumpotentiâ: intaminatâ ejus auctoritate sacrosanctâ, quâ gaudere creditur in spiritualibus, velut genuinus in Divum solio successor, &proximo à Diis cultu à populo suspiciendus.