Latin
RELATIO XIV
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 493
Unproofread scanNot analysed yet
Temeritatis successus non adeo fuit facinoroso filio quàm ipsi Patriae salutaris, in quâ Dux fundamentum jecerat ad novam Reip. &meliorem perquam seditiosae na tionis frugem. Quippe detractum Pontificali Celsitudini seculare Diadema, tantum abest, ut violatoris capiti re lictum fuerit: ut potiùs communi dimicantium aleae diu expositum, tandem fortunae concesserit Herois incomparabilis prudentiae &fortitudinis Fidejos, vel, ut deinde appellatus est, Taico, ex servili ministerio ad hanc spartam suâ industriâ &virtute enitentis, circa annum Christi 1583. Sagacissimus Imperator, Principum &totius nationis ingenium, facultates, inclinationes, vota, atque statûs intima perscrutatus, advertebat: haud durabilem sibi futuram Imperii possessionem, nisi Regulorum enervatâ priùs ambitione, domitâque libertate. Hoc quidem maximi ponderis &huic Orienti novi facinoris negotium erat; sed quod suo tempori &gloriae relictum videbat: oppressis jam à se aliis; aliis conflictu mutuo fatigatis; ceteris adhuc bello &astu declinandis, qui obsisterent. Secula quatuor frustra laboraverant sancti Monarchae, Principum suorum ut libidinem compescerent, per Duces filios &vim armorum. Hanc unâ &alterâ Olympiade edomabat Taico, non tam viribus, quàm prudentiâ &occasione temporis, in quod virtus ejus inciderat. Motis namque à se in Coraeam armis, nondum prostratas civili bello manus Potentiorum, à coelo natali &territoriis propriis abstrahebat; quas extra patriam dum laboribus &alienis curis transmarina occuparet turba Tartarorum, Ipse interea sibi Dominatum, nemine obsistente, firmabat in Patria: In quâ, re sua folicius, quam in soio sostumi expeditâ, Regulos ex castris revocandi consilium inibat.