Latin
RELATIO XIV
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 495
Unproofread scanNot analysed yet
His regio Legibus compesci flagitat; perniciosum fore &improbissimum pronuncians, (nec sine ratione) si pauperes tantùm constringerent, permissâ peccandi facultate divitibus! Miratus sum, viator, suspensarum Tabularum (quibus ubique praestanda publicantur) breviloquentiam &nuditatem; nullâ recentis praecepti causâ vel occasione, nullâ Legis ratione aut scopo, nullâ poenae qualitate definitis. Decet nimirum promulgantis Majestatem Imperatoria brevitas; sufficit rationem nosse illum, de cujus judicio disputare sacrilegium est; Poena verò parilitate rigoris nec potest esse ignota, nec iniqua etiam indigenis: qui peccatum in solâ reponunt Legis transgressione, non in majori vel minori criminis malitiâ. Contumaces equidem subditi, dissidentes locô &animis provinciae, &quod ex primis est, dura &Imperii sitientia Principum capita, duro quoque sceptro in devotione &officio retinenda sunt; quod de Russis suis dicere solebat Moschorum Dux Johannes Basilides. Generosa quippe praecordia Primatum, prisci memorum splendoris, perpetuò turgebunt vindice libertatis spiritu, &in ausus erumpendi prono; sequaci semper subditorum, &in has vel illas partes propendentis multitudinis, libidine non satis frenatâ. His ita partim conformatis, partim etiam SuccessoTeicoi moribus commendatis, decessit anno Christi 1598, qui su- vientis, seprro poridum Japoniae primus inducere feliciter exorsus est, Imtur familia perator prudentissimus Taico, post fata Divino nomi τορρanα, ne Ssin Fatziman, id est, novus Fatziman sive Mars, appellatus. Cujus fasces non minùs secundo Reipublicae Roenandi fato Svari, fato excepit filii sexennis Fide-Juri tutor Ongasjo, mox Jjejas, &post mortem, Gonginj dictus, satus ex famosâ prosapiâ Tokngaua; cujus per Regiam successionem nepotes clavum Imperii hucusque dexterrimâ manu, acerrimis Legibus, felicissimo successu dirigunt: Regulos retinendi submissos in officio, ac pro ratione statûs singulorum attemperandi vires, gnari; non armis premendo, non gravando tributis, sed humanitate &beneficiis variè sibi devinciendo.