Latin
RELATIO XIV
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 496
Unproofread scanNot analysed yet
Emungunt, cum largiuntur; exhauriunt, quos invisunt; impediunt, cum officia dant; gra vant, quos Titulis nobilitant: &quibus non onerosis gratiae generibus Magnates sibi ad praestandam obstringunt devotionem non minùs, quàm ad profundendos provinciae cujusque reditus, qui sunt civilis belli instrumenta &illecebrae. Innata enim genti superbia ita animos extollit, ut honoribus ab Imperatore collatis, magnifica respondere expensa debeant, collocanda in nitorem Domûs suae, in ministrorum multitudinem, &in pompam itineris ad Aulam quotannis suscipiendi: ut, cujus nunc orbati sunt Principes Gentilitiae potestatis fortunâ, ejus umbrâ tamen ambitionem exsatient. Taceo eximias artes, quibus iidem Imperatores Regulos ac Principes suos, à mutuis congressibus &communicatione distinent, colloquiorum &domuum arcana scrutantur, propensiones vel odia, prout è re Majestatis est, inter illos sufflaminant, vel suffocant. Taceo miram sagacitatem, quâ Officialium toto regno reditus, labores, industriam expendunt; quâ Praesulum vitas, ingenia, intentiones explorant; quâ Judiciorum actiones &decisa cognoscunt. Rebus igitur jam ita compositis, ne, quas spirat gentis indoles, seditiones ex patrio fonte facile manarent, ad tollendas quoque peregrinas malorum occasiones, cura extendenda erat, &omni nisu id agendum invictissimis Rectoribus, ut nascenti felicitati Reipublicae complementum, introductae tranquillitati firmitatem, &rerum ordini perpetuam constantiam adderent: ne dolere sera posteritas sui neglectûs &imprudentiae culpam posset; quam alioquin in coeli influxum rejicere, &fatali Rerumpublicarum periodo excusare solent Politici.