Latin
RELATIO XIV
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 497
Unproofread scanNot analysed yet
Censuram illico subibant peregrini mores, quos partim ipsi cives aliunde, partim advenae hospites induxerant. Chartae lusoriae, tesserae, duella, epularum vestiumque luxus, &quaevis exotici moris deliciae, virtutum &civilis continentiae pestes declaratae sunt! Nec evasit judicii rigorem invecta salutaris Christi doctrina, utpote formae regiminis, unitati civili, &religioni, quâ Diis patriis, &sanctitati Pontificis Mikaddi sui obstringerentur, maximè infesta! Civium in regna transmarina, exterorum ad hos fines excursiones, alienum &à coeli indole degenerem nationi animum, totique Reipublicae inquietudinem inducere judicatae sunt! Verbô: coelo peregrino acceptum relatum est, quicquid noxae in Republica vel superesset, vel renasci in futurum posset; frustra verò sanitatem corpori promitti, nisi resectâ priùs membri gangraenâ; frustra in abolendis malis laborari, nisi mali sublato fonte! Claudi igitur, claudi in perpetuum, &ab omni hoClandis Imperium. spite penitus repurgari postulavit Imperium: Suasit idem regiminis ratio; exegit populi salus; desideravit coeli genius; voluit summi Principis securitas. Quocirca Serenissimus Imperator &illustre Regni Senaculum concesserunt in hanc salutarem sententiae conclusionem, aeternâ inque omnem posteritatem inviolabili Lege statuendam: ut clauderetur!