Latin
MEDICAS CURIOSAS
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 505
Unproofread scanNot analysed yet
OBSERἐξ ινν ὲνιν ἰνιὰνιὲν ἐ νν ἀνι ἐα ενὺν ἐ ξνι OBSERVATIO I. Agnus Scythicus; s. Fructus Borometz. Nicut ex dactyliferae arboris historiâ Phoenicem formavit prisca credulitas; ita curiositas aevi recentioris, pari nomenclaturâ decepta, contrariâ trans formatione ex animali vegetabilem foetum, plantamve Borometz, seu Barannetz, in exoticarum rerum historias intulit: plausibilem sanè adeo, ut magnus in Plantarum Regno Princeps, Job. Bauhinus, magno Scaligero primae relationis gloriam invidisse videatur, cùm recitatis, qui Plantae ante ipsum meminerant: Sanè, inquit, merebatur tanti miraculi recitatio, auctoris honore mactari; sed adeò nimirum omnia voluit scire, aut scisse putari, vir ille, sine aemulo maximus, ut vel in eo se ipso fretus noluerit alieni nominis subsidio gradum sibi facere ad gloriam suam. Plantam, idem scribit, crescere in Tartaria, (Baro de Heberstein, apud Zevolhenses; circa mare Caspium alii) agni figurâ, ad pedum ferè trium altitudinem, corio tenuissimo obduci, cujus detracti usum incolis esse ad capitum tegmina; depascere gramina, devorari à lupis, &plura alia, quae transcribere nihil attinet: quippe vera satis, &legenti primâ fronte notissima, si, ut par est, de ejusdem patriae, Usbeciae scilicet, seu Tartariae mari Caipio finitimae, verissimo animali, puta Agno &agnino foetu, neutiquam de vegetabili specie intelligantur. Hujus rei fecit fidem, non obiter inquirenti, mihi magistra rerum experientia, quam hic Lectoris candori evolvam. Bar an vox Sclavonicae originis est, Polonis Russisque ovem significans, cujus diminutivum Polonicè sonat barannek, Moscoviticè borannetz, corruptè borometz. Ab eâ non abludit Persicum 8. Barrèh, praedictae significationis vocabulum &cum Scythis finitimis commune.