Latin
MEDICAS CURIOSAS
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 506
Unproofread scanNot analysed yet
Ovium autem Scythicarum duplex genus est; unum vulgare &in Germanorum patria familiare; alterum singulare quoddam, in Provinciis quibusdam circa Caspium frequens, velut in Chorasmiâ, Bocharâ &Nagajâ, atque his potissimùm nominibus notabile: (1) quod mole suâ regularem aliarum ovium magnitudinem ita excedat, ut non rarae sint, quae asinorum altitudinem referant, tripedalem omnes longè superent. (2) quòd caudâ donetur à nostratium absimili; enormem enim pinguedinis mas sam, cui caudae adhaeret vestigium, clunibus suis gerunt, tanti ponderis, cujus circumductioni ipsae aliquando deficiunt; Fidem, non veritatem, superavero, si quadraginta libras interdum assequi dixero. (3) quòd donetur carne, prae omni ceterarum bestiarum exquisitâ; pinguedine verò, praesertim quam caudae massa exhibet, longè dulcissima, quae in oryzae &qualiumcunque ciborum coctione butyri locum bonitate suâ supplet, suavitate longè superat. (4) quòd pelle tegatur prorsus eximiâ, quae pilorum teneritate &cirrato decore singulariter se commendat. Harum pellium, ut ad rem veniamus, utrisque gentibus, Scythis Persisque, usus est trivialis; quoniam, ex lege religionis Mahhammedanae, ab aliarum pellium indumentis abstinent, tanquam ab exuviis impurarum, vel impuritatis suspicione non carentium, bestiarum. Magnatum verò divitumque fastus, supra vulgi sortem amiciri cupiens, pullorum pelliculas expetit, qui annosis multò teneriores sunt, &eo quidem cariores, quò juniores fuerunt agnelli, quibus detractae sunt; horum enim pili à pellionibus cogi patiuntur in subtiliores &densiores cirros, qui toti pelliculae pretium &venustatem tribuunt. Inde sit, ut teneritatis &lucri insidiatores non vereantur ipsam anticipare, crudeli lanienâ, nativitatem, &matribus uterum gerentibus, dissecto ventre, partum ante partum eximere, solius gratiâ pelliculae obtinendae.