Latin
MEDICAS CURIOSAS
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 508
Unproofread scanNot analysed yet
His praemissis asserimus: quia de existentiâ Zoophyti, gramina pascentis, nullibi Tartariae apud vulgum vel botanicae peritos extat notitia &memoria, prout ipse ad risum &nauseam exploravi, neque ulla res Borometz dicta, praeterquam ovinum pecus, ibidem potest reperiri, meram esse, quicquid de hâc plantâ proditur, fictionem &fabulam: sive haec natales debeat conjecturae alicujus contemplatoris philosophi; sive inscitiae tribuenda sit primi relatoris, qui per linguae ignorantiam, vel incuriam in parergô, rem auditam perperam intellexisse potuit; sive cuicunque acceptam referamus occasioni alii, quâ per longè dissitas regiones passim provecta ambiguae teneritatis pellicula integritatem historiae ac nominis sui amiserit: donec tandem appulsa nobis cum prodigii lepore, in virum illustrem, curiosum &hujus peregrinae lanuginis admiratorem incidens, vegetabili vultu suo fidem prodigii, ut solent mirabilia omnia, nullo negotio fecerit. Sic auctoritate illustratus error, mox scriptis quoque firmatus, sapientissimorum ingenia &vulgi opinio nem ita occupavit, ut hodie pro Zoophyti specie inter rariora museorum ostentari soleat, quae verissima caesarei foetûs pellicula est. Scitè Barclajus: Prodigia cum narrantur excipi solent favore mirantium &quanquam non ad verum exacta sint, postquam semel scriptorem invenerunt, pluribus placent, veneratione crescunt, vetustate commendantur.