Latin
OBSERVATIO II
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 509
Unproofread scanNot analysed yet
OBSERVATIO II. Torpedo Sinûs Persici. orpedo piscis, à stupore, quem contrectantibus incutit, nomen ut apud Latinos, ita quoque apud Persas &Arabes sortitus est, ut illis 9o Lers mabii, his δμε, riaad nuncupetur. Frequentem alit torpedinem dives squamigeri gregis Sinus Persicus, &vernis praecipuè mensibus piscatorum verriculis immittit minimè desideratam. Figura corporis ei compressa est, Rajae, exceptâ caudâ, similis, exactiùs tamen orbiculata; magnitudo tanta, ut geminae spithamae diametrum non excesserit, quam vidimus, maxima. Crassitiem habet in medio biuncialem, sensim oram versùs attenuatam, illic substantiae cartilaginosae, hic mollioris, exossis, &idoneae, quâ pinnarum officium expleat. Exterius lubrica est &iine squamis, maculis variis distincta, in dorso albidis &fuscis, in caudâ obscurioribus: Venter candicat, ut in plerisque generibus piscium planorum &fundi amantium. Superficiem habet utroque latere inaequalem, maximè in dorso, cujus medium in scutuli protuberat figuram; sub quâ exsurgit cauda insigniter prominens, &extra corporis quoque orbem ultra palmae latitudinem protensa. Caput nullam habet eminentiam, sed intra corporis circulum clauditur. Oculi in eo parvuli, extra dorsi superficiem, prominent, latum pollicem tum à supremâ orâ, tum à se invicem dissidentes; palpebris singuli instruuntur duabus, penè secundum corporis longitudinem positis, exteriore validâ, quam rarius claudit, interiori tenui &translucente, quae in aquâ subinde nutat. Oculos à culA. Torpedinis mars dorsum. B. ejusdem venter. Abdomen foeminae apertum unà cum cavo pectoris, ut in hoc Cor, in illo Ova &intestiua appareant.