Latin
51
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 51
Unproofread scanNot analysed yet
Ducimur mortales nostris erroribus: quos in vulgo rigor Legis cavet, ne ingravescant, vel umbrae operiunt, ut ignorentur; in summis viris magis luxuriant indomiti, vel leviores gravitatem hôc ipso induunt, quod luci expositi sint. Vides quàm nullam subeat lacera plebeji &conspurcata vestis censuram; Purpura Principi ex paucis maculis indecora sit; &praeclararum atque inimitabilium ejus virtutum gloriam unius restinguat criminis turpitudo. Virtutes §IV. Regi pluEnim verò si praeterea Celsissimi Principis nostri virimae. tam &mores excutio, genium in Illo optimum, dotes animi praeclaras, &congeriem invenio virtutum, quibus Ille, velut illustre gemmis Diadema fulgens, educationis dispendia feliciter refundit. Jurare ausim, si geminam labem excludo, Asiam nostro seculo praestantiorem in togâ Principem tulisse neminem. Paucas ex optimi Prin- Cominas. cipis actionibus excerpo, ac primò quidem loco Comitatem sisto; qua felix Zodiacus, ut universam beavit nationem, sic inprimis eam concessit Serenissimo Principi nostro, sed gravem, Majestate dignam, &singulari modestiâ, quam Tacitus omnis virtutis promptuarium vocat, egregiè stipatam, ut de Eo mihi liceat, quod Ciceroni (in Catone majori) de Attico, referre: EIUS COMITATEM non sine severitate esse, neque gravitatem sine facilitate. Nemo familiarium alloquii benignitatem, nemo hospitum blandos nutus &salutationes humanissimas non depraedicat. Civium verò amorem sic conciliavit Comitate, ut strepitus tumultusque audiantur in Civitate, si unico mense, (quod raro evenit) sanum se &incolumem publicè non ostendat desiderio populi: qui suo Principi benevolentiâ sua adversus invidiam asylum, &domi, fossis vallsque nulie residenti, arcem prastue munitum siltei. litumque turmas insuperabiles: objicere se pro illo mucronibus insidiantium paratissimus, &substernere corpora sua, si per stragem illi humanam iter ad salutem struendum esset, ut verbis utar Senecae l. de Clement. c. 3. Subjungo laudem Clementiae in delinquentes; ut antiqvum Aulae proverbium: Imperium Regis, mors subita!