Latin
52
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 52
Unproofread scanNot analysed yet
ex Solymannici regiminis moderatione deleam. Non loquar sine exemplis. Majestatis reus erat Toptsji basji, id est, supremus armaturae magister: Capitis igitur jacturam merebatur, quae ex more patrio portendebat universae familiae, ubicunque degeret, inclementiam &bonorum, ut vulgò loquimur, confiscationem. Verùm, abstinens bonis &sangvine Regia moderatio, solâ placata est Praefecti custodiâ, &depositione patris, qui Candabarum gubernabat, fortalitium, cum ejus nominis Provinciâ, magno Mogoli quondam ereptum. Delictum, ut ceteros errores praeteream, ex filiâ natum erat, quam Rex sequiori matrimonio sibi admissam, donabat ministro exiguae dignitatis: cujus ignobilem societatem despiciens generosa foemina, concubitum respuit, &mox importuniùs lacessita aufugiens, à genitore recipitur; qui in Majestatis opprobrium multa insolenter locutus dicitur. Nil mitiùs in summum rei monetariae praefectum statui debuit; in quo tamen scelerosa argenti adulteratio sola luminum, quibus peccaverat, expunctione vindicata est, intactis bonis &salvâ familiâ ejus. Ut factum liqueat, addam circumstantias, quoniam valde declarant proposirum. Anno 1670 ex Usbecia Legato solvendi erant ter mille Tomani; Quae enim pecunia Legatis pro alimonia solvitur menstrua, eam accipere recusaverat, dum universam penderent abeunti. Id aliquando solent Oratores, ut ostentent se alienis subsidiis non indigere. Haud congruum Regni Praesidi videbatur, ut aerarium tanta argenti summa indignus hospes emungeret; Consulto Rege igitur curavit monetam pro Nuntio cudi, tribus partibus adulteratam, quartâ tantùm argenti.